Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam
  2. non aegre posses dissimulare, fuit,
  3. nec [*](ni: nec σ ) me complexus vinclis propioribus esses
  4. nave mea vento, forsan, eunte suo.
  5. ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,
  6. versaque amicitiae terga dedere meae,
  7. ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
  8. et deploratae limen adire domus:
  9. idque recens praestas nec longo cognitus usu,
  10. quod veterum misero vix duo tresve mihi.
  11. vidi ego confusos vultus visosque notavi,
  12. osque madens fletu pallidiusque meo,
  13. et lacrimas cernens in singula verba cadentes
  14. ore meo lacrimas, auribus illa bibi ;
  15. brachiaque accepi presso [*](maesto) pendentia collo,
  16. et singultatis oscula mixta sonis.
  17. sum quoque, care, tuis defensus viribus absens—
  18. scis carum veri nominis esse loco—
  19. multaque praeterea manifesti [*](manifesta) signa favoris
  20. pectoribus teneo non abitura meis.