Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
  2. corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
  3. ante oculos errant domus, urbsque et [*](urbs et corr. σ ) forma locorum,
  4. acceduntque suis singula facta locis,
  5. coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [*](est om.)
  6. illa meos casus ingravat, illa levat;
  7. ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
  8. inpositumque sibi firma tuetur onus.
  9. vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
  10. dicere quos cupio nomine quemque suo.
  11. sed timor officium cautus compescit, et ipsos
  12. in nostro poni carmine nolle puto.