Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vive sine invidia, mollesque inglorius annos
  2. exige, amicitias et tibi iunge pares,
  3. Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
  4. nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.
  1. Proxima[*]( cum prioribus codd.) sideribus tellus Erymanthidos Ursae
  2. me tenet, adstricta terra perusta gelu.
  3. Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
  4. vix satis et noti nomina pauca loci.
  5. ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
  6. heu quam vicina est ultima terra mihi!
  7. at longe patria est, longe carissima coniunx,
  8. quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.