Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
- tempore quas uno fidaque verba bibi.
- nunc quoque summotum studio defendis amicum,
- et mala vix ulla parte levanda levas.
- vive sine invidia, mollesque inglorius annos
- exige, amicitias et tibi iunge pares,
- Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
- nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.
- Proxima[*]( cum prioribus codd.) sideribus tellus Erymanthidos Ursae
- me tenet, adstricta terra perusta gelu.
- Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
- vix satis et noti nomina pauca loci.
- ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
- heu quam vicina est ultima terra mihi!
- at longe patria est, longe carissima coniunx,
- quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.