Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nempe quod hic alte, demissius ille volabat;
- nam pennas ambo non habuere suas.
- crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra
- fortunam debet quisque manere suam.
- non foret Eumedes orbus, si filius eius
- stultus Achilleos non adamasset equos;
- nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
- cepisset genitor si Phaëthonta Merops.
- tu quoque formida nimium sublimia semper,
- propositique, precor, contrahe vela tui.
- nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
- dignus es et fato candidiore frui.
- quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
- haesuraque fide tempus in omne mihi.
- vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
- qualem credibile est ore fuisse meo.