Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- non placet ipsa modo. non domus apta satis, non hic cibus utilis aegro,
- nullus, Apollinea qui levet arte malum,
- non qui soletur, non qui labentia tarde
- tempora narrando fallat, amicus adest.
- lassus in extremis iaceo populisque locisque,
- et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
- omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx,
- et plus in nostro pectore parte
- tenes. te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
- nulla venit sine te nox mihi, nulla dies.
- quin etiam sic me dicunt aliena locutum,
- ut foret amenti nomen in ore tuum.
- si iam deficiam, suppressaque lingua palato
- vix instillato restituenda mero,
- nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam,
- spesque tui nobis causa vigoris erit.
- ergo ego sum dubius vitae, tu forsitan istic
- iucundum nostri nescia tempus agis?
- non agis, adfirmo. liquet hoc, carissima, nobis,
- tempus agi sine me non nisi triste tibi.