Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ultima nunc patior, nec me mare portubus orbum
  2. perdere, diversae nec potuere viae,
  3. suffecitque [*](sufficit atque) malis animus; nam corpus ab illo
  4. accepit vires vixque ferenda tulit.
  5. dum tamen et terris dubius laetabar et undis,
  6. fallebat curas aegraque corda labor!
  7. ut via finita est
  8. et opus requievit eundi, et poenae tellus est mihi tacta meae,
  9. nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
  10. lumine, de verna quam nive manat aqua.
  11. Roma domusque subit desideriumque locorum,
  12. quicquid et amissa restat in urbe mei.
  13. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  14. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  15. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  16. obruit infelix nulla procella caput?
  17. di, quos experior nimium constanter iniquos,
  18. participes irae quos deus unus habet,
  19. exstimulate, precor, cessantia fata meique
  20. interitus clausas esse vetate fores!