Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. in genus auctoris miseri fortuna redundat,
  2. et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.
  3. forsitan et nobis olim minus asper et illi
  4. evictus longo tempore Caesar erit.
  5. di, precor, atque adeo—neque enim mihi turba roganda est
  6. Caesar, ades voto, maxime dive, meo!
  7. interea, quoniam statio mihi publica clausa est,
  8. privato liceat delituisse loco.
  9. vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae
  10. sumite plebeiae carmina nostra manus.
  1. Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
  2. quaeque Lycaonio terra sub axe iacet;
  3. nec vos, Pierides, nec stirps Letoïa, vestro
  4. docta sacerdoti turba tulistis opem.
  5. nec mihi, quod lusi vero [*](vestro) sine crimine, prodest,
  6. quodque magis vita Musa iocata [*](iocosa) mea est,
  7. plurima sed pelago terraque pericula passum
  8. ustus ab assiduo frigore Pontus habet,
  9. quique fugax rerum securaque in otia natus,
  10. mollis et inpatiens ante laboris eram,