Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- suscipis [*](conficis: suscipis σ ) exceptis ecquid mea carmina solis
- Artibus, artifici quae nocuere suo?
- immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
- quaque potes, retine corpus in urbe meum.
- est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
- qui domini poenam non meruere sui.
- saepe per externas [*](extremas ) profugus pater exulat oras,
- urbe tamen natis exulis esse licet.
- Palladis exemplo de me sine matre creata
- carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
- hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
- hoc tibi tutori sarcina maior erit.
- tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
- cetera fac curae sit tibi turba palam.
- sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
- carmina de domini funere rapta sui.
- illud opus potuit, si non prius ipse perissem,
- certius a summa nomen habere manu:
- nunc incorrectum populi pervenit in ora,
- in populi quicquam si tamen ore mei est.