Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc quoque nescio quid nostris appone libellis,
  2. diverso missum quod tibi ab orbe venit.
  3. quod quicumque leget, si quis leget aestimet ante,
  4. compositum quo sit tempore quoque loco.
  5. aequus erit scriptis, quorum cognoverit esse
  6. exilium tempus barbariamque locum:
  7. inque tot adversis carmen mirabitur ullum
  8. ducere me tristi sustinuisse manu.
  9. ingenium fregere meum mala, cuius et ante
  10. fons infecundus parvaque vena fuit.
  11. sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
  12. et longo periit arida facta situ.
  13. non hic librorum, per quos inviter alarque,
  14. copia . pro libris arcus et arma sonant,
  15. nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
  16. intellecturis auribus utar, adest;
  17. non quo secedam locus est. custodia muri
  18. summovet infestos clausaque porta Getas.
  19. saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,
  20. nec quisquam est a quo certior esse queam.