Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Cultor et antistes doctorum sancte virorum,
  2. quid facis, ingenio semper amice meo?
  3. ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,
  4. nunc quoque, ne videar totus abesse, caves?
  5. suscipis [*](conficis: suscipis σ ) exceptis ecquid mea carmina solis
  6. Artibus, artifici quae nocuere suo?
  7. immo ita fac, quaeso, vatum studiose novorum,
  8. quaque potes, retine corpus in urbe meum.
  9. est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,
  10. qui domini poenam non meruere sui.
  11. saepe per externas [*](extremas ) profugus pater exulat oras,
  12. urbe tamen natis exulis esse licet.
  13. Palladis exemplo de me sine matre creata
  14. carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.
  15. hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,
  16. hoc tibi tutori sarcina maior erit.
  17. tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:
  18. cetera fac curae sit tibi turba palam.
  19. sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
  20. carmina de domini funere rapta sui.