Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
  2. tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
  3. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
  4. extremam gelidi misit in orbis humum?
  5. scilicet expectas soliti tibi moris honorem,
  6. pendeat ex umeris vestis ut alba meis,
  7. fumida cingatur florentibus ara coronis,
  8. micaque sollemni turis in igne sonet,
  9. libaque dem proprie genitale notantia tempus,
  10. concipiamque bonas ore favente preces.
  11. non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
  12. adventu possim laetus ut esse tuo.
  13. funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, [*](cupresso)
  14. convenit et structis flamma parata rogis.
  15. nec dare tura libet nil exorantia divos,
  16. in tantis subeunt nec bona verba malis.
  17. si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
  18. in loca ne redeas amplius ista, precor,
  19. dum me terrarum pars paene novissima. Pontus,
  20. Euxinus falso nomine dictus, habet.