Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,
  2. non ultra patriam me sequerere meam,
  3. quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
  4. illo temptasses ultimus esse mihi,
  5. inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
  6. tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
  7. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
  8. extremam gelidi misit in orbis humum?