Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
  2. iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
  3. di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,
  4. hospitium poenae sed velit esse meae.
  1. Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—
  2. ad sua Natalis tempora noster adest,
  3. dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
  4. debueras illis inposuisse modum.