Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. teque, rebellatrix, tandem, Germania, magni
  2. triste caput pedibus supposuisse ducis.
  3. haec mihi qui referet, quae non vidisse dolebo,
  4. ille meae domui protinus hospes erit.
  5. ei mihi, iamne domus Scythico Nasonis in orbe est?
  6. iamque suum mihi dat pro Lare poena locum?
  7. di facite ut Caesar non hic penetrale domumque,
  8. hospitium poenae sed velit esse meae.
  1. Ecce supervacuus—quid enim fuit utile gigni?—
  2. ad sua Natalis tempora noster adest,
  3. dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
  4. debueras illis inposuisse modum.
  5. si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,
  6. non ultra patriam me sequerere meam,
  7. quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
  8. illo temptasses ultimus esse mihi,
  9. inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
  10. tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
  11. quid tibi cum Ponto? num te quoque Caesaris ira
  12. extremam gelidi misit in orbis humum?