Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?
- ad te, quisquis is es, nostra querella redit,
- utque sitim nostro possis explere cruore,
- quantaque vis, avido gaudia corde feras,
- tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,
- te quoque ut auditis posse dolere putem,
- crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,
- Neptuni [*](neptunique corr. σ ) minor est quam Iovis ira fuit.
- ergo quicumque es, rescindere crimina noli,
- deque gravi duras vulnere tolle manus;
- utque meae famam tenuent oblivia culpae,
- facta cicatricem ducere nostra sine;
- humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem
- et premit, incertas ipse verere vices.
- et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,
- est tibi de rebus maxima cura meis,
- non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,
- omne trahit secum Caesaris ira malum.
- quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,
- ipse velim poenas experiare meas.