Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. poma negat regio, nec haberet Acontius in quo
  2. scriberet hic dominae verba legenda suae.
  3. aspiceres [*](aspiceret) nudos sine fronde, sine arbore, campos .
  4. heu loca felici non adeunda viro!
  5. ergo tam late pateat cum maximus orbis,
  6. haec est in poenam terra reperta meam!
  1. Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,
  2. meque reum dempto fine cruentus agas,
  3. natus es e scopulis
  4. et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
  5. quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,
  6. restat? quidve meis cernis abesse malis?
  7. barbara me tellus et inhospita litora Ponti
  8. cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
  9. nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
  10. omnia solliciti sunt loca plena metus.
  11. utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
  12. cinctave montanis ut pavet agna lupis,
  13. sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
  14. terreor, hoste meum paene premente latus.