Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve peregrinis tantum defendar ab armis,
  2. et Romanus habet multa iocosa liber,
  3. utque suo Martem cecinit gravis
  4. Ennius ore—Ennius ingenio maximus, arte rudis—
  5. explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
  6. casurumque triplex vaticinatur opus,
  7. sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
  8. femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
  9. nec contentus ea, multos vulgavit amores,
  10. in quibus ipse suum fassus adulterium est.
  11. par fuit exigui similisque licentia Calvi,
  12. detexit variis qui sua furta [*](facta) modis,
  13. quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
  14. rebus adest nomen nominibusque pudor?
  15. Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
  16. et leve Cornifiei parque Catonis opus.
  17. et quorum libris modo dissimulata Perillae, [*](per illos: Perillae σ )
  18. nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo.
  19. is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,
  20. non potuit Veneris furta tacere suae.