Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
  2. carmina, quis dubitet nomina Planta sequi?
  3. vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
  4. historiae turpis inseruisse iocos.
  5. non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
  6. sed linguam nimio non tenuisse mero.
  7. credere iuranti durum putat esse Tibullus,
  8. sic etiam de se quod neget illa viro.
  9. fallere custodes idem [*](custodem tandem (vel demum) corr. Francius) docuisse fatetur,
  10. seque sua miserum nunc ait arte premi.
  11. saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
  12. per causam meminit se tetigisse manum;
  13. utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
  14. et tacitam mensae duxit in orbe notam
  15. et quibus e sucis abeat de corpore livor,
  16. impresso fieri qui solet ore, docet:
  17. denique ab incauto nimium petit ille marito,
  18. se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
  19. scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas [*](ipse corr. Owen)
  20. cur [*](cui vel qui: cur σ ) totiens clausas exercet ante fores,