Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scis vetus hoc iuveni lusum mihi carmen, et istos
  2. ut non laudandos, sic tamen esse iocos.
  3. ergo ut defendi nullo mea posse colore,
  4. sic excusari crimina posse puto.
  5. qua potes, excusa, nec amici desere causam:
  6. qua bene coepisti, sic bene semper eas.
  1. Est mihi sitque, precor, flavae tutela Minervae,
  2. navis et a picta casside nomen habet.
  3. sive opus est velis, minimam bene currit ad auram,
  4. sive opus est remo, remige carpit iter.
  5. nec comites volucri contenta est vincere cursu,
  6. occupat egressas quamlibet ante [*](qualibet arte corr. σ ) rates,
  7. et pariter fluctus fert ac salientia [*](ferit (fert) atque silentia vel assilientia corr. Vogel) longe
  8. aequora, nec saevis victa madescit aquis,
  9. illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,
  10. fida manet trepidae duxque comesque fugae,
  11. perque tot eventus et iniquis concita ventis
  12. aequora Palladio numine tuta fuit.
  13. nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
  14. quasque petit, Getici litoris intret aquas.