Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
- carmina mutatas hominum dicentia formas,
- infelix domini quod fuga rupit opus.
- haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
- ipse mea posui maestus in igne manu.
- utque cremasse suum fertur sub stipite natum
- Thestias et melior matre fuisse soror,
- sic ego non meritos mecum peritura libellos
- imposui rapidis viscera nostra rogis:
- vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
- vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
- quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant—
- pluribus exemplis scripta fuisse reor—
- nunc precor ut vivant et non ignava legentem
- otia delectent admoneantque mei.
- nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
- nesciet his summam siquis abesse manum,
- ablatum mediis opus est incudibus illud,
- defuit et scriptis ultima lima meis.
- et veniam pro laude peto, laudatus abunde,