Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
  2. incustoditum captat ovile lupus,
  3. aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
  4. sub nulla positum cernere possit humo,
  5. sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
  6. in bona venturus, si paterere, fuit.
  7. hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
  8. nulla quibus reddi gratia digna potest,
  9. ergo quam misero, tam vero teste probans,
  10. hic aliquod pondus si modo testis habet.
  11. nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
  12. aut comes extincto Laodamia viro.
  13. tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
  14. Penelopes esset fama secunda tuae:
  15. sive tibi hoc debes, nullo [*](nulli) pia facta magistro,
  16. cumque nova mores sunt tibi luce dati,
  17. femina seu princeps omnes tibi culta per annos
  18. te docet exemplum coniugis esse bonae,
  19. adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
  20. grandia si parvis adsimulare licet,