Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
  2. nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
  3. siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
  4. extinctum longis occidit omne malis!—
  5. prima locum sanctas heroidas inter haberes,
  6. prima bonis animi conspicerere tui.
  7. quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
  8. carminibus vives tempus in omne meis.
  1. Siquis habes nostris similes in imagine vultus,
  2. deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
  3. ista decent laetos felicia signa poetas :
  4. temporibus non est apta corona meis.
  5. hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
  6. in digito qui me fersque refersque tuo,
  7. effigiemque meam fulvo complexus in auro
  8. cara relegati, quae potes, ora vides.
  9. quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
  10. ‘quam procul a nobis Naso sodalis abest!
  11. grata tua est pietas, sed carmina maior imago
  12. sunt mea, quae mando qualiacumque legas,