Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- te mea supposita veluti trabe fulta ruina est:
- siquid adhuc ego sum, muneris omne
- tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
- naufragii tabulas qui petiere mei.
- utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
- incustoditum captat ovile lupus,
- aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
- sub nulla positum cernere possit humo,
- sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
- in bona venturus, si paterere, fuit.
- hunc tua per fortis virtus summovit amicos,
- nulla quibus reddi gratia digna potest,
- ergo quam misero, tam vero teste probans,
- hic aliquod pondus si modo testis habet.
- nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
- aut comes extincto Laodamia viro.