Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
  2. Penelopes esset fama secunda tuae:
  3. sive tibi hoc debes, nullo [*](nulli) pia facta magistro,
  4. cumque nova mores sunt tibi luce dati,
  5. femina seu princeps omnes tibi culta per annos
  6. te docet exemplum coniugis esse bonae,
  7. adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
  8. grandia si parvis adsimulare licet,
  9. ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
  10. nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
  11. siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
  12. extinctum longis occidit omne malis!—
  13. prima locum sanctas heroidas inter haberes,
  14. prima bonis animi conspicerere tui.
  15. quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
  16. carminibus vives tempus in omne meis.