Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Parve—nec invideo—sine me, liber, ibis in urbem,
  2. ei mihi, quod [*](cum vel quo) domino non licet ire tuo!
  3. vade, sed incultus, qualem decet exulis esse
  4. infelix habitum temporis huius habe.
  5. nec te purpureo velent vaccinia fuco—
  6. non est conveniens luctibus ille color—
  7. nec titulus minio, nec cedro charta notetur,
  8. candida nec nigra cornua fronte geras.
  9. felices ornent haec instrumenta libellos;
  10. fortunae memorem te decet esse meae.
  11. nec fragili geminae poliantur pumice frontes,
  12. hirsutus sparsis ut videare comis,
  13. neve liturarum pudeat; qui viderit illas,
  14. de lacrimis factas sentiet [*](sentiat corr. σ ) esse meis.
  15. vade, liber, verbisque meis loca grata saluta:
  16. contingam certe quo licet illa pede.
  17. siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi,[*](illo)
  18. siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit,
  19. vivere me dices, salvum tamen esse negabis;
  20. id quoque, quod vivam, munus habere dei.