Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque ita tu tacitus—quaerenti plura legendus [*](legendum corr. Ehwald)
  2. ne, quae non opus est, forte loquare, cave!
  3. protinus admonitus repetet mea crimina lector,
  4. et peragar populi publicus ore reus.
  5. tu cave defendas, quamvis mordebere dictis;
  6. causa patrocinio non bona maior [*](peior σ ) erit.
  7. invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,
  8. carmina nec siccis perlegat ista genis,
  9. et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,
  10. sit mea lenito Caesare poena levis.
  11. nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,
  12. placatos miseris qui volet esse deos,
  13. quaeque volet, rata sint, ablataque principis ira
  14. sedibus in patriis det mihi posse mori.
  15. ut peragas mandata, liber, culpabere forsan
  16. ingeniique minor laude ferere mei.
  17. iudicis officium est ut res, ita tempora rerum
  18. quaerere, quaesito tempore tutus eris.
  19. carmina proveniunt animo deducta sereno;
  20. nubila sunt subitis tempora nostra malis,