Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. tum me paeniteat posuisse fideliter iras
  2. in genus Electrae Dardaniamque domum,
  3. causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,
  4. forma quoque Idaeo iudice victa mea est.
  5. paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces,
  6. cum mea sint illo currus et arma loco:
  7. paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas
  8. et veterem Latio supposuisse Samon:
  9. adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,
  10. quos ego Romanis succubuisse tuli.
  11. sed neque paeniteat, nec gens milli carior ulla est:
  12. hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.
  13. ipse mihi Mavors commendo moenia dixit
  14. haec tibi. tu pollens urbe nepotis eris,
  15. dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,
  16. nec levior quovis est mihi mensis honor.
  17. nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem
  18. Roma: suburbani dant mihi munus idem.
  19. inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos
  20. et populus Laurens Lanuviumque meum;