Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. namque ait ‘o vates, Romani conditor anni,
  2. ause per exiguos magna referre modos,
  3. ius tibi fecisti numen caeleste videndi,
  4. cum placuit numeris condere festa tuis.
  5. ne tamen ignores volgique errore traharis,
  6. Iunius a nostro nomine nomen habet,
  7. est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:
  8. fratre magis, dubito, glorier, anne viro.
  9. si genus aspicitur, Saturnum prima parentem
  10. feci, Saturni sors ego prima fui.
  11. a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
  12. haec illi a caelo proxima terra fuit.
  13. si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,
  14. iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.
  15. an potuit Maio paelex dare nomina mensi,
  16. hic honor in nobis invidiosus erit?
  17. cur igitur regina vocor princepsque dearum?
  18. aurea cur dextrae sceptra dedere meae?
  19. an facient mensem luces, Lucinaque ab illis
  20. dicar et a nullo nomina mense traham?