Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmus
  2. vota metu belli, perfide Poene, tui.
  3. Poene rebellaras, et leto consulis omnes
  4. attoniti Mauras pertimuere manus.
  5. spem metus expulerat, cum Menti vota senatus
  6. suscipit, et melior protinus illa venit.
  7. aspicit instantes mediis sex lucibus Idus
  8. illa dies, qua sunt vota soluta deae. [*](9. H VEST FER — VESTAE)
  9. Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,
  10. ad tua si nobis sacra venire licet.
  11. in prece totus eram: caelestia numina sensi,
  12. laetaque purpurea luce refulsit humus,
  13. non equidem vidi (valeant mendacia vatum)
  14. te, dea, nec fueras aspicienda viro;
  15. sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,
  16. cognita sunt nullo praecipiente mihi.
  17. dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
  18. cum flammae custos aede recepta dea est,
  19. regis opus placidi, quo non metuentius ullum
  20. numinis ingenium terra Sabina tulit.