Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,
- et paries lento vimine textus erat.
- hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,
- tunc erat intonsi regia magna Numae.
- forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse
- dicitur, et formae causa probanda subest.
- Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:
- significant sedem terra focusque suam.
- terra pilae similis nullo fulcimine nixa,
- aere subiecto tam grave pendet onus.
- ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,
- quique premat partes, angulus omnis abest,
- cumque sit in media rerum regione locata
- et tangat nullum plusve minusve latus,
- ni convexa foret, parti vicinior esset,
- nec medium terram mundus haberet onus.
- arte Syracosia suspensus in aere clauso
- stat globus, immensi parva figura poli,
- et quantum a summis, tantum secessit ab imis
- terra; quod ut fiat, forma rotunda facit,