Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,
  2. maestus in amissis illa colonus habet,
  3. nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,
  4. nec sic marmoreo pallet adusta gelu,
  5. quantum, si culmos Titan incalfacit udos:
  6. tunc locus est irae, diva timenda, tuae.
  7. parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer
  8. neve noce cultis: posse nocere sat est.
  9. nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,
  10. quodque potest alios perdere, perde prior.
  11. utilius gladios et tela nocentia carpes:
  12. nil opus est illis, otia mundus agit.
  13. sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,
  14. ruris opes, niteant; inquinet arma situs,
  15. conatusque aliquis vagina ducere ferrum
  16. adstrictum longa sentiat esse mora.
  17. at tu ne viola Cererem, semperque colonus
  18. absenti possit solvere vota tibi.’
  19. dixerat: a dextra villis mantele solutis
  20. cumque meri patera turis acerra fuit.