Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quod Remus ignorans humiles contemnere muros
- coepit et his populus dicere tutus erit?
- nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;
- ille premit duram sanguinulentus humum.
- haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
- devorat et clausum pectore volnus habet,
- flere palam non volt exemplaque fortia servat,
- sic que meos muros transeat hostis ait.
- dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
- sustinet, et pietas dissimulata patet;
- osculaque adplicuit posito suprema feretro
- atque ait invito frater adempte, vale!
- arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
- Faustulus et maestas Acca soluta comas.
- tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
- ultima plorato subdita flamma rogo est.
- urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
- victorem terris impositura pedem,
- cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
- saepe etiam pluris nominis huius habe;