Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. et quotiens steteris domito sublimis in orbe,
  2. omnia sint numeris inferiora tuis. [*](22. HN 23. A VIN — NP)
  3. Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;
  4. una tamen media est inter utramque dies.
  5. numina volgares Veneris celebrate puellae:
  6. multa professarum quaestibus apta Venus,
  7. poscite ture dato formam populique favorem,
  8. poscite blanditias dignaque verba ioco,
  9. cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
  10. tectaque composita iuncea vincla rosa.
  11. templa frequentari Collinae proxima portae
  12. nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;
  13. utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
  14. Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
  15. carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,
  16. inque suae stirpis maluit urbe coli.
  17. cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,
  18. quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
  19. Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,
  20. bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.