Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- sed si forte tibi non est mutabile pectus,
- statque semel iuncti rumpere vincla tori,
- hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
- si minus, inferni coniugis uxor erit.’
- Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis
- speque redit citius visaque certa refert:
- rapta tribus dixit ‘solvit ieiunia granis,
- Punica quae lento cortice poma tegunt.’
- non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,
- maesta parens, longa vixque refecta mora est,
- atque ita nec nobis caelum est habitabile dixit;
- Taenaria recipi me quoque valle iube.
- et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,
- bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
- tum demum voltumque Ceres animumque recepit
- imposuitque suae spicea serta comae;
- largaque provenit cessatis messis in arvis,
- et vix congestas area cepit opes.
- alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas
- sumite; nunc pulli velleris usus abest. [*](13. G EID — NP LVDI)