Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Occupat Aprilis Idus cognomine Victor
  2. Iuppiter: hac illi sunt data templa die.
  3. hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro
  4. atria Libertas coepit habere sua. [*](14. HN LVDI)
  5. Luce secutura tutos pete, navita, portus:
  6. ventus ab occasu grandine mixtus erit. sit
  7. hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar
  8. grandine militia perculit arma sua. [*](15. A FORD — NP LVDI 16. BN LVDI)
  9. Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,
  10. pontifices, forda sacra litate bove.
  11. forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:
  12. hinc etiam fetus nomen habere putant,
  13. nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:
  14. Telluri plenae victima plena datur.
  15. pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas
  16. accipit et largo sparsa cruore madet.
  17. ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri
  18. sectaque fumosis exta dedere focis,
  19. igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est,
  20. luce Palis populos purget ut ille cinis,