Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
  2. quae dedit ingrato fila legenda viro;
  3. sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixit
  4. utiliter nobis perfidus ille fuit.
  5. interea Liber depexos crinibus Indos
  6. vicit et Eoo dives ab orbe redit;
  7. inter captivas facie praestante puellas
  8. grata nimis Baccho filia regis erat.
  9. flebat amans coniunx spatiataque litore curvo
  10. edidit incultis talia verba comis:
  11. ‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!
  12. en iterum lacrimas accipe, harena, meas!
  13. dicebam, memini, periure et perfide Theseu!
  14. ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.
  15. nunc quoque nulla viro clamabo femina credat!
  16. nomine mutato causa relata mea est.
  17. o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,
  18. iamque ego praesenti tempore nulla forem!
  19. quid me desertis morituram, Liber, harenis
  20. servabas? potui dedoluisse semel.