Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. moenia iam stabant, populis angusta futuris,
  2. credita sed turbae tunc nimis ampla suae.
  3. quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,
  4. aspice de canna straminibusque domum.
  5. in stipula placidi capiebat munera somni,
  6. et tamen ex illo venit in astra toro.
  7. iamque loco maius nomen Romanus habebat,
  8. nec coniunx illi nec socer ullus erat.
  9. spernebant generos inopes vicinia dives,
  10. et male credebar sanguinis auctor ego.
  11. in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
  12. iugeraque inculti pauca tenere soli.
  13. cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,
  14. atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;
  15. extremis dantur connubia gentibus: at quae
  16. Romano vellet nubere, nulla fuit.
  17. indolui ‘patriamque dedi tibi, Romule, mentem:
  18. tolle preces,’ dixi quod petis arma dabunt.
  19. festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet
  20. illo facta die, dum sua sacra canes.