Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
  2. traditur exactis disposuisse notis.
  3. is decies senos tercentum et quinque diebus
  4. iunxit et e pleno tempora quinta die.
  5. hic anni modus est: in lustrum accedere debet,
  6. quae consummatur partibus, una dies.
  7. [*](1. D. K. MAR. NP)
  8. ‘Si licet occultos monitus audire deorum
  9. vatibus, ut certe fama licere putat,
  10. cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
  11. dic mihi, matronae cur tua festa colant.’
  12. sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,
  13. sed tamen in dextra missilis hasta fuit:
  14. ‘nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,
  15. advocor et gressus in nova castra fero,
  16. nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,
  17. hoc solam ne se posse Minerva putet,
  18. disce, Latinorum vates operose dierum,
  19. quod petis, et memori pectore dicta nota.
  20. parva fuit, si prima velis elementa referre,
  21. Roma, sed in parva spes tamen huius erat.