Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. hostiles linguas inimicaque vinximus ora
  2. dicit discedens ebriaque exit anus.
  3. protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires:
  4. disce, per antiquos quae mihi nota senes.
  5. Iuppiter immodico Iuturnae victus amore
  6. multa tulit tanto non patienda deo:
  7. illa modo in silvis inter coryleta latebat,
  8. nunc in cognatas desiliebat aquas,
  9. convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,
  10. et iacit in medio talia verba choro:
  11. ‘invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi,
  12. vestra soror summo concubuisse deo.
  13. consulite ambobus; nam quae mea magna voluptas,
  14. utilitas vestrae magna sororis erit.
  15. vos illi in prima fugienti obsistite ripa,
  16. ne sua fluminea corpora mergat aqua.’
  17. dixerat: adnuerant nymphae Tiberinides omnes,
  18. quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.
  19. forte fuit nais, Lara nomine, prima sed illi
  20. dicta bis antiquum syllaba nomen erat,