Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. vectam frenatis per inane draconibus Aegeus
  2. credulus iumenta Phasida fovit ope:
  3. Amphiareiades Naupactoo Acheloo
  4. solve nefas dixit, solvit et ille nefas.
  5. a! nimium faciles, qui tristia crimina caedis
  6. fluminea tolli posse putatis aqua!
  7. sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres)
  8. primus, ut est, Iani mensis et ante fuit;
  9. qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni:
  10. tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.
  11. primus enim Iani mensis, quia ianua prima est:
  12. qui sacer est imis manibus, imus erat.
  13. postmodo creduntur spatio distantia longo
  14. tempora bis quini continuasse viri.
  15. [*](1. H . K. FEB. N)
  16. Principio mensis Phrygiae contermina Matri
  17. Sospita delubris dicitur aucta novis,
  18. nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis
  19. templa deae? longa procubuere die.
  20. cetera ne simili caderent labefacta ruina,
  21. cavit sacrati provida cura ducis,