Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. pontifices ab rege petunt et flamine lanas,
  2. quis veterum lingua februa nomen erat,
  3. quaeque capit lictor domibus purgamina versis
  4. torrida cum mica farra, vocantur idem;
  5. nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura
  6. casta sacerdotum tempora fronde tegit,
  7. ipse ego flammicam poscentem februa vidi;
  8. februa poscenti pinea virga data est.
  9. denique quodcumque est, quo corpora nostra piantur,
  10. hoc apud intonsos nomen habebat avos.
  11. mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci
  12. omne solum lustrant idque piamen habent,
  13. aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,
  14. tunc cum ferales praeteriere dies.
  15. omne nefas omnemque mali purgamina causam
  16. credebant nostri tollere posse senes.
  17. Graecia principium moris dedit: illa nocentis
  18. impia lustratos ponere facta putat.
  19. Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci
  20. caede per Haemonias solvit Acasfus aquas: