Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. At quae venturas praecedit sexta Kalendas,
  2. hac sunt Ledaeis templa dicata deis:
  3. fratribus illa deis fratres de gente deorum
  4. circa Iuturnae composuere lacus.
  5. [*](30. FNP 31. GC)
  6. Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.
  7. haec erit a mensis fine secunda dies.
  8. frondibus Actiacis comptos redimita capillos,
  9. Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
  10. dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:
  11. tu ducibus bello gloria maior eris.
  12. sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,
  13. canteturque fera nil nisi pompa tuba.
  14. horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:
  15. si qua parum Romam terra timebat, amet.
  16. tura, sacerdotes, pacalibus addite flammis,
  17. albaque percussa victima fronte cadat,
  18. utque domus, quae praestat eam, cum pace perennet
  19. ad pia propensos vota rogate deos.
  20. sed iam prima mei pars est exacta laboris,
  21. cumque suo finem mense libellus habet.