Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Ianus habet finem, cum carmine crescit et annus:
  2. alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
  3. nunc primum velis, elegi, maioribus itis:
  4. exiguum, memini, nuper eratis opus.
  5. ipse ego vos habui faciles in amore ministros,
  6. cum lusit numeris prima iuventa suis.
  7. idem sacra cano signataque tempora fastis:
  8. ecquis ad haec illinc crederet esse viam?
  9. haec mea militia est: ferimus quae possumus arma,
  10. dextraque non omni munere nostra vacat,
  11. si mihi non valido torquentur pila lacerto,
  12. nec bellatoris terga premuntur equi,
  13. nec galea tegimur nec acuto cingimur ense,
  14. (his habilis telis quilibet esse potest),
  15. at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,
  16. nomina, per titulos ingredimurque tuos.
  17. ergo ades et placido paulum mea munera voltu
  18. respice, pacando si quid ab hoste vacas.
  19. februa Romani dixere piamina patres:
  20. nunc quoque dant verbo plurima signa fidem,