Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,
  2. quas pia dis ruris ferre solebat anus.
  3. quid tuti superest, animam cum ponat in aris
  4. lanigerumque pecus ruricolaeque boves?
  5. placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
  6. ne detur celeri victima tarda deo.
  7. quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,
  8. nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit,
  9. exta canum vidi Triviae libare Sapaeos,
  10. et quicumque tuas accolit, Haeme, nives,
  11. caeditur et rigido custodi ruris asellus;
  12. causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
  13. festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
  14. tertia quae solito tempore bruma refert.
  15. di quoque cultores in idem venere Lyaei,
  16. et quicumque iocis non alienus erat,
  17. Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus,
  18. quaeque colunt amnes solaque rura deae.
  19. venerat et senior pando Silenus asello,
  20. quique ruber pavidas inguine terret aves,