Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
  2. quid bos, quid placidae commeruistis oves?
  3. flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
  4. viderat inceptos destituisse favos.
  5. caerula quem genetrix aegre solata dolentem
  6. addidit haec dictis ultima verba suis:
  7. ‘siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,
  8. quoque modo repares quae periere, dabit,
  9. decipiat ne te versis tamen ille figuris,
  10. impediant geminas vincula firma manus.’
  11. pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno
  12. alligat aequorei brachia capta senis,
  13. ille sua faciem transformis adulterat arte:
  14. mox domitus vinclis in sua membra redit,
  15. oraque caerulea tollens rorantia barba,
  16. qua dixit ‘repares arte, requiris, apes?
  17. obrue mactati corpus tellure iuvenci:
  18. quod petis a nobis, obrutus ille dabit.’
  19. iussa facit pastor: fervent examina putri
  20. de bove: mille animas una necata dedit,