Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
  2. libera perpetuas ambulat illa vias:
  3. sanguine letifero totus miscebitur orbis,
  4. ni teneant rigidae condita bella serae.
  5. praesideo foribus caeli cum mitibus Horis:
  6. it, redit officio Iuppiter ipse meo.
  7. inde vocor Ianus, cui cum Ceriale sacerdos
  8. imponit libum mixtaque farra sale,
  9. nomina ridebis; modo namque Patulcius idem
  10. et modo sacrifico Clusius ore vocor.
  11. scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
  12. nomine diversas significare vices,
  13. vis mea narrata est. causam nunc disce figurae:
  14. iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
  15. omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,
  16. e quibus haec populum spectat, at illa larem;
  17. utque sedens primi vester prope limina tecti
  18. ianitor egressus introitusque videt,
  19. sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
  20. Eoas partes Hesperiasque simul.