Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ipse suos artus lacero divellere morsu
  2. coepit et infelix minuendo corpus alebat.
  3. Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est
  4. corporis, o iuvenis, numero finita potestas.
  5. Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,
  6. armenti modo dux vires in cornua sumo, —
  7. cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo
  8. frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.
  1. Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
  2. causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis
  3. coepit inornatos redimitus harundine crines:
  4. “Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus
  5. commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam
  6. turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
  7. magnaque dat nobis tantus solacia victor.
  8. Nomine siqua suo fando pervenit ad aures
  9. Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo
  10. multorumque fuit spes invidiosa procorum.
  11. Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
  12. “accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”