Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda
  2. credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
  3. quae modo cum vili turbatis veste capillis
  4. litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
  5. dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”
  6. Illa dei munus bene cedere sensit et a se
  7. se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:
  8. “Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
  9. gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
  10. Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
  11. adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
  12. me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”
  13. Credidit et verso dominus pede pressit harenam
  14. elususque abiit: illi sua reddita forma est.
  15. Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
  16. saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa
  17. nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
  18. praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
  19. Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
  20. materiam dederatque gravi nova pabula morbo,