Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
  2. (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:
  3. seque viro inspirat faucesque et pectus et ora
  4. adflat et in vacuis spargit ieiunia venis.
  5. Functaque mandato fecundum deserit orbem
  6. inque domos inopes adsueta revertitur antra.
  7. Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis
  8. mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni
  9. oraque vana movet dentemque in dente fatigat
  10. exercetque cibo delusum guttur inani
  11. proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
  12. Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
  13. perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
  14. Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,
  15. poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
  16. inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse
  17. quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
  18. plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
  19. Utque fretum recipit de tota flumina terra
  20. nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,